Haraldus Ringstorff
Haraldus (vulgo: Harald) Ringstorff (natus 25 Septembris 1939; mortuus die 19 Novembris 2020) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) fuit.
Munus
recenserePost militiam Ringsdorff anno 1960 Rostochii Chemiae studere coepit atque 1969 doctor rerum naturarum factus est. Tum ad annum 1987 in navaliis eiusdem urbis laboravit. Annis 1987 ad 1990 in officina colorum chemicus erat.
Cursus honorum
recensereAnno 1989 cum aliis factionem Socialem democraticam Rei publicae Democraticae Germanicae condidit atque 1990 - 2003 praeses suae factionis in Megapoli et Pomerania Citeriore erat. Ab anno 1990 et legatus senatus terrae huius partis Germaniae est. 8 Decembris 1994 - 7 Maii 1996 administer oeconomiae et vicarius praeses ministrorum Megalopoli et Pomeraniae Citerioris erat. Eo tempore SPD cum CDU magna coalitione terram administravit. Ab anno 1996 autem ut 1990 - 1994 praeses suae factionis in senatu terrae fuit. Post electiones anni 1998 SPD coalitionem magnam finivit et novam cum Sinistra petivit. Itaque Ringstorff 3 Novembris successor Berndt Seite (CDU) praeses ministrorum electus est. Quam coalitionem ad annum 2006 continuebat, cum electionibus perditis iterum cum Factione Christiana Democratica foedus iniit. 6 Octobris 2008 propter aetatem magistratum Ervino Sellering reliquit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Haraldus Ringstorff spectant. |
- Curriculum vitae in pagina senatus terrae Megapolis et Pomeraniae Citerioris
- Curriculum vitae in pagina praesidis ministrorum Megapolis et Pomeraniae Citerioris
Megapolis annis 1934 - 1952
Ioannes Egon Engell (NSDAP) | Fridericus Scharf (NSDAP) | Gulielmus Höcker (SPD -> SED) | Curtius Bürger (SED) | Bernhardus Quandt (SED)
Megapolis et Pomerania Citerior ab anno 1990:
Alfredus Gomolka (CDU) | Bernhardus Seite (CDU) | Haraldus Ringstorff (SPD) | Ervinus Sellering (SPD) | Manuela Schwesig (SPD)