Fabianus Cancellara (natus familia oriunda ex Italia apud Wohlen ad Bernam 18 Martii 1981) est birotarius Helveticus, certaminis temporis peritus, ter mundi certaminis temporis singulari victor, et Olympionices. Vicit etiam Circuitum Flandriae, Certamen Lutetia Roubaix (bis), Certamen Mediolano Sanctum Remum, Certamen Tirreno Adriaticum, Circuitum Helvetiae, Certamen Monte Paschi Eroica, et quattuor Circuitus Franciae prologos.

Fabianus Cancellara anno 2007

Anno 2006, factus est alter Helveticus qui "certamen classicum" inter Lutetiam et Roubaix vincit, post Heiri Suter anno 1923.

Londinii die 7 Iulii 2007, pro Manu CSC vehens, vicit prologum Circuitus Franciae, certamen temporis singulorum 7.9 chiliometrorum, et ergo obtinuit ius tuniculae flavae gerendae in proxima circuitus statione. Die 10 Iulii, Cancellara vicit tertiam stationem, cursum a vico Waregem in Belgia ad oppidum Compendium in Francia, et gregis ductor in classificatione generali tuniculam flavam retinuit; postea autem tuniculama flavam amisit.

Cancellara in Olympiis anni 2008 clipeum aureum in certamine temporis singulari abstulit.

Anno 2016 rude donatus est quoad athleticam publicam.

  • 2014: Trek-Segafredo
  • 2013: Radioshack-Leopard
  • 2012: Radioshack-Nissan
  • 2011: manus Leopard-Trek
  • 2009-2010: manus Saxo Bank-Tinkoff Bank
  • 2006-2008: manus CSC
  • 2003-2005: Fassa Bortolo
  • 2001-2002: Mapei-Quick Step

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fabianum Cancellara spectant.