Disputatio:Moralitas
Latest comment: abhinc 13 annos by IacobusAmor
Moralitas (a culture's customs of right and wrong as distinguished from Ethica the science which aims at arriving at that set of customs)--Rafaelgarcia 03:18, 20 Aprilis 2008 (UTC)
- Moralitatis vocem eo sensu adhibitam nusquam nisi apud Ambrosium inveni. Mallo Virtutem, quae cum absque dubio multo differat a vocabulo Anglico, tamen locum praebet, quo Vicipaedia Latina non omnia eodem modo atque in Wikipedia Anglica explicet, sed antiquas hodiernasque de recta honestaque vita sententias divergentes clarius exponat.--Ceylon 23:38, 19 Aprilis 2008 (UTC)
- Consentio quod interdum nobis oportet cum Wikipedia discrepare, sed mea sententia de pagina proposita tamen magis disputandum est:
- (1) iam habemus paginam "en:Virtue" quae ad Virtus nectit;
- (2) fortasse egomet erravi cum mea summa de en:Morality supra: sed quomodo distinguemus omnia de valoribus, virtutibus, normis, moribus ab scientia quae de ea re investigat? De philosophia morali omnes dicunt ethicam. Cur non dicimus de prima moralitatem?
- (3) quamquam moralitas est vox recens (> annum 400), eam hoc sensu in litteris invenimus et problema de nexu facile solvit; possumus scribere paginam nomine "res moralis", sed cur novam sententiam comminiscimur, si iam habemus "moralitas"?
- (4)Vide etiam : Historia de moralitate et ethica , quae de evolutione vocum "mos, moralis, moralitas" descripsit;
- (5)In pagina nomine "moralitas" omnia de hac evolutione possumus explanare.
- --Rafaelgarcia 03:18, 20 Aprilis 2008 (UTC)
- Secundum Cassell's, moralitas non est verbum classicum, et verbum Anglicum morality Latine conversum est mores (gen. morum). IacobusAmor 12:55, 24 Augusti 2011 (UTC)