Curtius Gscheidle
Curtius (Theod.: Kurt) Gscheidle (natus 16 Decembris 1924 Stuttgardiae, mortuus 22 Februarii 2003 Saravipontis) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.
Iuventus et munus
recenserePost scholam finitam Gscheidle annis 1939 - 1942 tirocinium mechanici fecit et tum miles conscriptus est. Ad annum 1945 Bello Orbis Terrarum II militavit atque anno 1948 e captivitate belli reversus est. Tum technicus telephonorum laboravit. Anno 1950/1951 academiae sociologiae Tremoniae studebat atque tum tirocinium machinatoris laborum metiendorum fecit. Anno 1953 moderator collegii opificum cursus publici Francofurti ad Moenum factus est. Annis 1957 - 1969 vicarius praeses huius collegii erat.
Familia
recensereGscheidle maritus erat, sed postea divortium fecit. Uxor eius nota facta est, cum pittaciis cursualibus, quae ad Ludos Olympicos Moscuae editae essent, sed tum propter interclusionem nonnullorum civitatum - inter eos et Germania erat non editae sunt, imprudenter utebatur. Nunc hoc pittacium inter collectores magno emitur.
Cursus honorum
recensereGscheidle ab anno 1956 sodalis SPD fuit, anno 1961 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1965 atque 1969 iterum electus 7 Novembris 1969 parlamentum reliquit, quod secretarius statalis in Administerio Foederali Cursus publici factus est. Hic praesertim certavit, ut Cursus Publicus, qui tum ut magistratus ordinatus est, in societatem, quae lucrum peteret, redactus esset. 16 Maii 1974 Gscheidle ipse Administer Cursus Publici factus est. Anno 1976 Gscheidle iterum legatus Dietae Foederalis electus est. Anno 1980 administrationem Ferriviae ad Administrum Foederalem Commeatus tradidit. Eodem anno sua factione non iam candidatus parlamenti Theodisci factus est. 28 Aprilis 1982 cum aliis etiam consilium ministrorum reliquit.
Nexus externi
recensere- Elogium actorum diurnorum DIE WELT anno 2003 (lingua Theodisca)
- Imago famosorum pittaciorum cursualium Gscheidle (vide supra)
Ioannes Schuberth (CSU) | Siegfriedus Balke (CSU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Ricardus Stücklen (CSU) | Wernerus Dollinger (CSU) | Georgius Leber (SPD) | Lauritius Lauritzen | Horatius Ehmke (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Christianus Schwarz-Schilling (CDU) | Volfgangus Bötsch (CSU) | |
Ioannes-Christopherus Seebohm (DP, ab 1960 CDU) | Georgius Leber (SPD) | Lauritius Lauritzen (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Volkerus Hauff(SPD) | Wernerus Dollinger (CSU) | Georgius Warnke (CSU) | Fridericus Zimmermann (CSU) | Guntherus Krause (CDU) | Matthias Wissmann (CDU) | Alexander Dobrindt (CSU) | Christianus Schmidt (CSU) | | |
Helimutus Schmidt (SPD) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Wernerus Maihofer (FDP) | Gerhardus Baum (FDP) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Ioannes Friderichs (FDP) | Otto Comes Lambsdorff (FDP) | Iosephus Ertl (FDP) | Heribertus Ehrenberg (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Antje Huber (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Carolus Ravens (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Egon Franke (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Helimutus Rohde (SPD) | Georgius Schmude (SPD) | Maria Schlei (SPD) | Rainerus Offergeld (SPD) | |
Helimutus Schmidt (SPD) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Gerhardus Baum (FDP) | Ioannes Iochen Vogel (SPD) | Ioannes Apel (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Manfredus Lahnstein (SPD) | Otto Comes Lambsdorff (FDP) | Iosephus Ertl (FDP) | Björn Engholm (SPD) | Heribertus Ehrenberg (SPD) | Hinricus Westphal (SPD) | Antje Huber (SPD) | Anca Fuchs (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Theodericus Haack (SPD) | Egon Franke (SPD) | Andreas de Bülow (SPD) | Georgius Schmude (SPD) | Rainerus Offergeld (SPD) | |