Colon
Colon[1] sive colum[1] (e verbo Graeco κῶλον 'intestinum'[2]) est pars intestini hominis ac multorum animalium, accurate intestini crassi, quae apud aditum inter ileum et intestinum caecum incipit et in recto finem habet. Longitudo coli circiter sesquialtera metra est.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Colon | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A05.7.03.001 | |
Anatomia | ||
Situs coli pars intestini crassi intra abdomen | ||
Divisio coli intra colon ascendens (4), colon transversum (6), colon descendens (8), colon sigmoideum (9). Non pars coli ceterae structurae depictae sunt, vero, una cum colo, intestini crassi: Valva ileocaecalis (1), caecum (2), appendix vermiformis (3), rectum (10). |
Situm est colon in cavitate abdominale, illic in parte in spatio retroperitoneali. Est pars intestini crassi longissa et divisum in partes quattuor: colon ascendens, transversum, descendens, et sigmoideum. Externa conspicua sunt taeniae coli, quae sunt striae musculares externae. Iuxta earum reperiuntur appendices epiploicae, pinguem abdominalem, ventrem obesum formantes.
Intrinsecus inveniuntur cryptae. Superficies earum ex epithelio simplici columnari constat.
Trans coli cryptas aqua retinetur; demum restat materia solida, nuncupatur faeces, quae per defaecationem corpus abeunt[3]. Colon motilitatem localem ostendit. Praeterea invenitur copia bacteriorum, microbioma, quae faeces conficiunt[4].
Mala et morbi coli consistentia faecium mutant. Cancer coli maligna est cancer colorectalis. Colon est situs morborum inflammatoriorum chronicorum intestinalium ut colitis ulcerosae vel enteritidis regionalis (morbi Crohn).
Apparatus digestorius, intestinum tenue et intestinum crassum
recensereApparatus digestorius, interdum tractus gastrointestinalis vocatur, est summa organorum ad digestionem valens. Sensu lato cursus eius ab ore usque ad anum est. Opera sunt cibi dentibus comminuendi, absorbendi, vectandi, dissolvendi, concoquendi. Proximi gradus in intestino tenui fit. Loco transitus ab intestino tenui ad intestinum crassum, puls digestoria per valvulam ileocaecalem transit, postea munera mutant. In intestino crasso enim aqua pultis digestoriae retinetur, materia, faeces, in cursu trans colum generatur. Colon pars maxima intestini crassi est. Intestini crassi superficies intestino tenui plane minor est.
Anatomia macroscopica
recensereIn homine quattuor sunt partes coli:
Pars coli | Situs abdominalis | Locus |
---|---|---|
Colon ascendens | retro-peritonealis | fixus |
Colon transversum | intra-peritonealis | sec. copiam |
Colon descendens | retro-peritonealis | sec. copiam |
Colon sigmoideum | retro-peritonealis | sec. copiam |
Irrigatio vascularis
recensereColon ascendens et transversum per arteriam mesentericam superiorem providentur, partes posteriores per arteriam mesentericam inferiorem. Vasa lymphatica vasibus sanguineis sequuntur.
Arteria mesenterica superior
recensereArteria mesenterica superior ab aorta prope primam lumborum vertebram fluit indeque anterius infra extremum pancreatis posticum. Sanguinem arterialem intestino - ab parte duodeni inferiori usque duas ad partes coli transversi proximas - velut pancreati suppeditat.
Arteria mesenterica inferior
recensereAnatomia microscopica
recensereEpithelium coli constitutum est ex enterocytis (aquam rentinentibus) et exocrinocytis caliciformibus (mucum formantibus).
Embryologia
recensereIn utero colon proxima in parte ex mesenchymatis mesentero longius et ansam primariam faciendo formatur: colon ascendens et duae partes coli transversi proximales.
Colon elongatum sive dolichocolon
recensereLongitudo coli inter 109 cm et 169 cm est. Varietas est colon elongatum[5].
Physiologia
recensereIn colo transitus aquae et elektrolytorum fit; secretio et absorptio magnum momentum habent[6]. Praeteria inveniuntur copia bacteriorum, microbioma nominatur.
Microbioma gastrointestinalum
recensereNuper hominum microbiomati gastrointestinali observatio maior datur, maior in parte coniunctionis causa inter intestinum et morbos extra apparatum digestorium, ut morbos et mentis neurodegenerativos per axem intestinalem et cerebralem[7]. Apparet, ut mucosa cum functionibus eius immunitatis (per immunitatem et adaptivam et innatam) gubernator maior communicationis bidirectionalis inter colon et cerebrum sit[8].
Morbi et mala coli
recensereMorbi inflammatorii chronici intestinales
recensereMorbi inflammatorii colon contrahentes sunt imprimis colitis ulcerosa et morbus Crohn.
Colitis ulcerosa
recensereColitis ulcerosa est inflammatio chronica coli. Locus inflammationis est epithelium intestinale.
Pinacotheca
recensere-
Colon transversum cum plicis et haustris
-
Epithelium coli
-
Exocrinocyti caliciformes
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxoniae: Clarendon Press.
- ↑ Duden - Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke. 3. editio (1979). Manhemii, Vindobonae, Turici: Dudenverlag
- ↑ Phillips S. F. (1984). "Functions of the large bowel: an overview". Scandinavian journal of gastroenterology, supplement 93: 1-12
- ↑ Rakhilin N., Garrett A., et al. (Dec 2019). "An intravital window to image the colon in real time". Nature communications 10 (1): 5647
- ↑ Raahave D. (Feb 2018). "Dolichocolon revisited: An inborn anatomic variant with redundancies causing constipation and Volvulus". World journal of gastrointestinal surgery 10 (2): 6-12
- ↑ Geibel J. P. (2005). "Secretion and absorption by colonic crypts". Annual review of physiology 67: 471-90
- ↑ Wang H.-X., Wang Y.-P. (Oct 2016). "Gut Microbiota-brain Axis". Chinese medical journal 129 (19): 2373-80
- ↑ Powell N., Walker M. M., Talley N. J. (Mar 2017). "The mucosal immune system: master regulator of bidirectional gut-brain communications". Nature Reviews. Gastroenterology & hepatology 14 (3): 143-159 doi:10.1038/nrgastro.2016.191
Nexus interni
Nexus externus
recenserePars superior |
Os • Labia oris et buccae (Cavum oris • Dentes • Glandulae salivariae • Lingua) • Pharynx • Oesophagus • Stomachus • Iecur • ductus choledochus • Vesica biliaris • Pancreas |
---|---|
Pars inferior |
Intestinum • Intestinum tenue (Duodenum • Ieiunum • Ileum) • Intestinum crassum (Caecum • Colon ascendentem • Colon transversum • Colon descendentem • Colon sigmoideum • Rectum) • Anus |