Archiepiscopus
Archiepiscopus (-i, m.; ex Graeco ἀρχι- 'primus' + ἐπίσκοπος[1] 'inspector', 'custos') in multis sectis Christianis est episcopus amplioris gradus aut muneris. In aliis sectis, sicut Lutherana Ecclesia Sueciae et Ecclesia Anglicana, titulus a duce sectae[2] geritur; in aliis, sicut Ecclesia Catholica Romana, multi sunt archiepiscopi, qui aut provinciae ecclesiasticae cum suo archidioecesi metropolitani praestant, aut unius dioecesis tantum episcopi titulares sunt.
Primis ecclesiae temporibus unaquaeque urbs antistitem proprium, episcopum, habebat.
Tempore Imperii Romani, episcopus Christianos cuiusdam urbis pascebat; cum autem ecclesia creverit, urbes in unam provinciam coniungebantur, et episcopi in metropolibus archiepiscopi nominabantur.
Signa archiepiscoporum
recensereCrux archiepiscopalis (duabus trabibus) et pallium sunt insignia archiepiscopi Catholici. Pallium insigne est quod communionem cum successore Petri significat. Archiepiscopus metropolitanus, ad normam legum liturgicarum, pallio uti potest intra quamlibet ecclesiam provinciae ecclesiasticae cui praeest, minime vero extra eandem, ne accedente quidem episcopi dioecesani assensu.
Patriarchae et primatis tituli, praeter praerogativam honoris, nullam in ecclesia Latina secum ferunt regiminis potestatem, nisi de aliquibus ex privilegio apostolico aut probata consuetudine aliud constet.
Archiepiscopi fortuite perscripti
recensere- Adalbertus Bremensis, archiepiscopus Hammaburgensis; vide Adamus Bremensis
- Dermitius Martin
- Ricardus Scrope
- Desmond Tutu
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Vocabulum quod ipsum est ἐπί 'super' + σκοπος 'qui videat'.
- ↑ In Ecclesia Episcopali Civitatum Foederatum, dux sectae est episcopus praesidens (Anglice presiding bishop).