Dynastia

successio principum eiusdem stirpis sive familiae

Dynastia[1] (a Graeco δυναστεία, 'magistratus, imperium') sive domus regnatrix,[2] vel simpliciter domus[3] est successio principum eiusdem stirpis sive familiae. Rerum scriptores historiam quarundam civitatum sicut Sinae, Aegyptus antiqua vel Imperium Persarum in varias dynastias, quae sibi regentes successerunt, dividunt.

Tutenchamun fuit pharao Aegypti antiqui a duodevicesima dynastia, quae permanebat e circa anno 1550 a.C.n. ad circa 1292 a.C.n.

Historia Europae magna ex parte dynastiis formata est, inter quas Carolingorum stirps, Domus Habsburgensis, Stuart, Hohenzollern vel Romanov. Usque ad saeculum vicesimum ad regentis officia late probata pertinebat, ut propriam domum potentia, divitiis, territoriis augeret.

  1. Dynastīa, vocabulum serioris Latinitatis. Vide Thesaurum linguae Latinae, p. 2331, s.v. "dynastia". Forma adiectiva dynasticus reperitur apud Albert Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch, (Hildesheim: Olms, 2011).
  2. Tac. Hist. 1.4.
  3. Cf. titulum libri O. de Strada, Genealogia domus Habsburgensis (Francofurti, 1615) (vide citationem p. 151 apud Google Books)