Benedictus de Sancta Maura
Benedictus de Sancta Maura, qui medio saeculo XII floruit, fuit poeta linguae Francogallicae antiquae, aulicus Henrici II ducis Normanniae, et auctor carminum historicorum duorum. Roman de Troie, fabulam Belli Troiani referens, cuidam riche dame de riche rei dicatus est (sc. "generosa femina generosi regis") quae Alienora Aquitaniae esse satis constat. Chronique des ducs de Normandie res a ducibus Normannorum gestas enarrat.
Res apud Vicidata repertae:
Wace ante Benedictum munus poetae aulici Normannici tenuerat.[1]
Notae
recensere- ↑ Martin Aurell, L'empire des Plantagenêt (Lutetiae, 2003) pp. 152-154
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • |